.

.

.

.

Google+ Badge

.

EL ARTE OSCURO

↑ Grab this Headline Animator

GOTICO

↑ Grab this Headline Animator

martes, 18 de mayo de 2010

PONTIFICADOS ROMANOS

FUENTE:
FONDO ANTIGUO
UNIVERSIDAD DE SEVILLA
CLEMENTE VIII

[ll] viaLibri ~ Missale Romanum ex decreto sacrosancti Concilii ...

Jussu Editum CLEMENTIS VIII, URBANI VIII. Missale Romanum ex decreto sacrosancti Concilii
CLEMENTE VIII -URBANI VIII

PONTIFICALIS ROMANI
PARS PRIMA

PONTIFICALE ROMANUM
Clementis VIII. ac Urbani VIII. jussu editum,
postremo a Ss.mo Domino Nostro Benedicto XIV. recognitum et castigatum
Venetiis MDCCXXIII. Apud Hæredes Balleonios
Typ. ac Edit.



DE MINORIBUS ORDINIBUS


Quatuor minores Ordines dari possunt extra Missarum solemnia, diebus Dominicis, & Festivis duplicibus: sed in mane tantum. Ordinandi omnes ad quatuor minores Ordines esse debent superpelliceis induti, cum candela in manu dextera.


DE ORDINATIONE EXORCISTARUM

Ectoribus ordinatis, Pontifex reassumpta mitra accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium, ad cornu Epistolæ, ubi sedens cum mitra, oblato sibi libro & candela, legit secundum Graduale, vel secundum Alleluja, si sit infra Octavam Pentecostes. Interim cantatur a choro ipsum Graduale, vel Alleluja. Quo finito, surgit Pontifex deposita mitra, & versus ad altare cantat tertiam Collectam. Tum sedet, reassumpta mitra, & cantatur tertia Lectio. Interim accedunt duo Capellani cum libro & candela ante Pontificem, qui ex eo legit Lectionem ipsam. Quibus dictis, revertitur ad faldistorium ante altare, & sedet cum mitra. Exorcistæ vero vocantur per Archidiaconum modo consueto, dicens:Accedant, qui Ordinandi sunt ad officium Exorcistarum. Et ipsi singulatim nominantur per Notarium, ut prius dictum est. Quibus coram Pontifice cum candelis in manibus genuflexis, Pontifex admonet eos, dicens:

Ordinandi, filii charissimi, in officium Exorcistarum, debetis noscere quid suscipitis. Exorcistam etenim oportet abjicere dæmones, & dicere populo, ut, qui non communicat, det locum; & aquam in ministerio fundere. Accipitis itaque potestatem imponendi manum super energumenos, & per impositionem manuum vestrarum, gratia Spiritus sancti & verbis exorcismi, pelluntur spiritus immundi a corporibus obsessis. Studete igitur, ut sicut a corporibus aliorum dæmones expellitis, ita a mentibus & corporibus vestris omnem immunditiam & nequitiam ejiciatis; ne illis succumbatis, quos ab aliis, vestro ministerio, effugatis. Discite per officium vestrum vitiis imperare; ne in moribus vestris aliquid sui juris inimicos valeat vindicare. Tunc etenim recte in aliis dæmonibus imperabitis, cum prius in vobis eorum multimodam nequitiam superatis: Quod vobis Dominus agere concedat per Spiritum suum sanctum.

Post hæc Pontifex accipit, & tradit omnibus librum, in quo scripti sunt exorcismi, cujus loco tradi potest Pontificale, vel Missale, quem manu dextera tangunt, Pontifice dicente:

Accipite, & commendate memoriæ, & habete potestatem imponendi manus super energumeos, sive baptizatos, sive catechumenos.

Postea vero, omnibus devote genuflexis, Pontifex cum mitra stans, dicit:

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, supplices deprecemur, ut hos famulos suos bene + dicere dignetur in officium Exorcistarum: ut sint spirituales imperatores, ad abjiciendos dæmones de corporibus obsessis, cum omni nequitia eorum multiformi. Per Unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum : qui cum eo vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tunc conversus ad altare, deposita mitra, dicit: Oremus. Et Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.

Et mox conversus ad Ordinatos genuflexos, dicit:
Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, bene + dicere dignare hos famulos tuos in officium Exorcistarum, ut per impostionem manuum & oris officium, potestatem & imperium habeant spiritus immundos coercendi; ut probabiles sint medici Ecclesiæ tuæ, gratia curationum, virtuteque cælesti confirmati. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit & regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Post hæc, suggerente Archidiacono, redeunt ad loca sua.

No hay comentarios:

AQUI TRABAJAMOS..., DURMIENDO ¡ NO MOLESTAR!

¿QUIERES SALIR AQUI? , ENLAZAME

-

ClickComments